Это пост читателя Сплетника, начать писать на сайте можешь и ты

....Детские псалмы. На латыни. Dominus et Domina Dursley, qui vivebant in aedibus Gestationis Ligustrorum numero quattuor signatis, non sine superbia dicebant se ... ratione ordinaria vivendi ...uti neque se paenitere illius rationis. in toto orbe terrarum vix credas quemquam esse minus deditum rebus novis et arcanis, quod ineptias tales omnino spernebant. Dominus Dursley praeerat societati nomine Grunnings, quae terebras fecit.vir erat amplus et corpulentus nullo fere collo, maximo tamen mystace. Domina Dursley erat macra et flava et prope alterum tantum colli habebat quam alii homines, quod magno ei usui fuit quod tantum tempus consumebat in collo ... super saepes hortorum ... porrigendo, finitimos inspiciens. Durslei ... filium parvum nomine Dudley habebant nec usquam ...eorum sententia ...erat puer splendidior. Durslei omnia habebant quae volebant, sed rem quandam occultam tenebant, et maxime timebant ne quis hoc secretum cognosceret. putabant enim id fore intolerabile si quis ... de Potteris ... certior fieret.

Блоги

2010 - год тигра.

13:25, 30 декабря 2009

Автор: qwe

Комменты 13

Комментарий был удален

Комментарий был удален

Комментарий был удален

Комментарий был удален

Комментарий был удален

Подождите...